Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 77


in ipsis Iustitia distributiva. Ex hoc enim inter aliquos
commutativa Iustitia; quia unus abundat in uno, in
quo alter deficit: et deficit in alio, in quo ille abundat. Ideo
ut quilibet suae indigentiae provideret, inventa fuit commutativa
Iustitia. Contingit enim aliquem abundare
in pecunia, in qua alter deficit: et deficere in frumento, in
quo ille abundat. Per commutativam ergo iustitiam huiusmodi
superabundantia, et defectus reducitur ad aequalitatem:
quia unus dat pecuniam qua abundat, et recipit
frumentum quo indiget. Alter vero tribui frumentum
qu affluebat, et suscipit pecuniam qua caret. Est igitur
commutativa Iustitia, prout unus ordinat bona sua in utilitatem
alterius, et econverso. Hunc autem modo reperimus
in membris eiusdem corporis. Oculus enim pollet
acumine visus: deficit tamen a potentia gressiva, quia non
potest pergere. Pes autem abundat ingressiva potentia:
deficit tamen in visione, quia nihil videt. Oculus igitur
secundum visionem in qua abundat, subvenit indigentiae
pedis, quia dirigit ipsum. Pes autem per potentiam
gressivam qua pollet, subvenit indigentiae oculi, quia portat
eum. Nisi igitur membra sic suae indigentiae subvenirent:
ut nisi manus purgaret oculum, et oculus dirigeret
manum: et nisi pedes portarent caput, et caput dirigeret
pedes: corpus naturale non posset subsistere. Sic
quia nullus homo sufficit sibi ad vivendum, nisi cives per
commutativam Iustitiam sibi invicem subvenirent: ut
quod unus communicaret alteri illud in quo superabundat,
et acciperet illud in quo deficit, civitas durare non
posset. Sicut ergo in membris eiusdem corporis prout
habent ordinem ad se invicem, et sibi invicem suae indigentiae
subveniunt, est in eis quaedam commutativa Iustitia,
sine qua corpus naturale durare non posset: sic prout
cives eiusdem civitatis, vel regni habent ordinem ad se
invicem, et sibi invicem secundum quandam commutationem
suis indigentiis satisfaciunt, est in eis commutativa

Torna all'inizio