De duabus portis Inferni 								c.101v.b 
Rubrica LXXXVII 
De geminis Inferni portis sic Maro cecinit in li. VI: 
"  Sunt gemine Sompni porte; quarum altera fertur 
cornea, qua veris facilis datur exitus umbris; 
altera candenti perfecta nitens elephanto, 
sed falsa ad celum mictunt insompnia Manes"  . 
In hiis carminibus Maro dicit per duas portas fieri introitum 
et exitum ad Infernum: corneam scilicet et eburneam. 
Per corneam veras exire umbras cecinit, per 
quam, teste Servio super ista littera et Pollicrato, in secundo 
li. de Nug. Cur., oculi significantur, qui cornei 
sunt coloris et membris ceteris duriores, cuius signum 
est quod nec frigus nec calorem senciant. Sed per portam 
eburneam, per quam a dentibus os datur intelligi 
representantibus ebur, dixit falsas umbras egredi, quia 
scimus, que homines loquuntur, posse falsa esse, sed, 
que videmus, omnino sunt vera. Ideo Eneas, qui a Virgilio 
poetice corneam per portam mictitur ad Infernum, 
per eburneam remissus est. Ob quod significare voluit
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |