Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

196


ordinate uxorem diligit, qui ab opere coniugali scit tempore
debito abstinere et qui scit ibi culpam mortalem cavere. nam
secundum Crisostomum in quatuor temporibus est a coniugali
opere abstinendum. primo in tempore menstrui ex eo quod
tunc sepe generantur filij ceci, claudi et leprosi sicut dicit
sanctus Ieronimus, et istud est in precepto. secundo est abstinendum
tempore pregnationis et partus. tertio, in temporibus
sollempnitatum. quarto in temporibus ieiuniorum, et ista omnia
non credimus esse in precepto, sed in consilio. ille etiam uxorem
suam ordinate diligit, qui in opere coniugali mortalem culpam
cavere novit. nam commixtio coniugalis aliquando nullam habet
culpam, aliquando vero venialem, aliquando mortalem, aliquando
mortalissimam. tunc enim nullam habet culpam quando fit intentione
prolis procreande, unde dicit sanctus Gregorius:
"Tunc coniuges in commixtione sine culpa sunt quando pro percipienda
prole miscentur. habet autem culpam venialem quando
fit causa concupiscentie explende, que causa concupiscentie
ita est rationi subiecta, quod eam non expleret nisi cum propria
uxore". unde dicit quedam glosa super epistulam sancti Pauli
Ad Corinthios: "Coniugalis concubitus, qui fit gratia generandi

Torna all'inizio