Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 61


[12]
Quod scientie tantum sunt existentium
Hinc dicit quod scientie animarum solum existentium sunt, ponitque
consequentiam ypotheticam et quasi supradicta repetens sic infert:
Si enim scientie omnes existentium sunt. Omnes scientie sunt existentium.
Nichil enim sub scientia cadere potest, nisi sit aliquid finitum in rerum
natura. Ficticia et opinabilia non sunt existentium ut ydolum et cimera,
ideoque horum nulla scientia est neque sciuntur sed opinabilia sunt.
Et tamen de quibus nulla est cognitio secundum existentiam, est doctrina
seu scientia eorum quia non sunt entia. Ut cum falsorum sit nulla scientia,
eo quod in rerum natura falsa nichil existunt -privationes enim sunt
verorum et privationes nichil sunt- scientia tamen habetur de his quod
non sint et quod sint falsa. Non tamen ideo habetur horum scientia.
Nam cum astruitur de aliqua re, scientia istius est; esse scientiam istius non
de non ente sed de existente dicitur. Scientie namque nota idcirco addicitur,
ut id cui adiungitur esse confiteatur. Repetit igitur auctor ypotheticam
conditionis et ait: si scientie omnes sunt existentium et in ea
que sunt finem habent,
id est si scientie finiuntur cum rebus existentibus,
ut non possit sciri nisi res que creata subsistat, et suspendit constructionem
ponens multa antecedentia equipollentia ut unum inferat consequens.
Ait autem: et si ipsa summitas, subaudi «divinitatis», ab omni essentia
et ab omni scientia est remota,
ut sicut non est aliqua essentia creata,
ita non sciatur ab aliqua creata scientia vel concreta, ut si non est aliqua
factura, non sciatur ab aliqua factura, nichil enim potest plene sciri a
factura, nisi id quod est factura; si hoc est, et si divina summitas melior
est omni ratione et omni scientia,
id est si maior et altior est omni ratione
speculativa, que est in angelis, et omni scientia hominis, ut non possit
propter sui eminentiam contemplari ab angelis nec ab homine sciri; si
hoc est, quod utique est, et si collocatur universaliter super omnem intellectum

Torna all'inizio