Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 88


canes. Ad hanc Fortitudinem inducunt populum Duces
exercitus, statuentes poenam fugientibus, faciendo foveas,
ne possit exercitus fugere, sed quadam necessitate
bellare cogatur. Hoc autem modo quidam Dux dicitur
exercitum suum coegisse ad Fortitudinem. Nam, cum
navigiis, et cum toto suo exercitu transfretaret, ne aliquis
de suo exercito haberent materiam fugiendi, omnes naves
confregit. Tertia fortitudo dicitur militaris, et haec
est fortitudo experientiae. Milites enim propter experientiam
quam habent de bellis, multa aggrediuntur,
quae videntur esse terribilia. Nam (ut dicit Vegetius
in libri De re militari.) Nullus attentare dubitat, quod
se bene didicisse confidit. Videmus enim aliquos audientes
solum strepitum armorum fugiunt, nescientes
discernere quae sunt periculosa in bellis, et quae non.
Milites vero bellorum experti, confidentes de sua experientia,
et cognoscentes bellorum pericula, aggrediuntur
aliqua terribilia, ut iudicentur esse fortes. Non tamen propter
hoc proprie fortes sunt, nam cum adeo invalescit
bellum, quod excedat eorum experientiam, in fugam
convertuntur. Quarto Fortitudo dicitur furiosa. Nam
aliqui propter furorem, et passionem in qua existunt,
aliquando aggrediutur pugnam, ita ut iudicetur fortes:
non tamen proprie tales fortes existunt, quia fortitudo
vera aggreditur pugnam (ut Philosophus innuit) non propter
furorem, sed propter bonum. immo si ex furore quis
pugnam aggrediatur, inveniens resistentiam, pugnam non
sustinet; quia qui sit intrepidus propter furorem, tranquillato
furore, incipit timere, et non sustinet bellum, sed arripit
fugam. Quinta Fortitudo est consuetudinalis. Aliqui
enim. quia in pluribus bellis fuerunt, in quibus forte bene
accidit eis, ex hac consuetudine assumunt quandam spem
victoriae, et accipiunt, quandam audaciam bellandi. Tales
ergo fortes esse videntur, quia aggrediuntur pugnam,
sperantes de victoria, et non credentes aliquid mali pati:

Torna all'inizio