Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 423


passi fuerunt IIIIor nostri fratres Minores. Hec terra multum
bene est situata. In ea magna copia panis, vini et arborum
reperitur. Hec terra antiquitus fuit valde magna, nam ipsa
fuit terra Regis Pori, qui cum Alexandro Rege prelium
magnum iam commisit.
5. Huius terre populus ydolatrat, nam adorant ignem, serpentem
et arbores. Hanc terram regunt saraceni qui eam ceperunt
violenter, nunc subiacentes imperio Doldali.
6. In hac terra reperiuntur diversa genera bestiarum, in
qua potissime sunt leones nigri in maxima quantitate; sunt
etiam simie gatimaymones et noctue, ita magne sicut sunt
hic columbe. Ibi etiam sunt mures ita magni sicut hic scerpi
sive canes. Ideoque illic canes capiunt mures; murelege, id est
gatte, ad hoc nichil valent.
7. In hac contrata quilibet homo ante domum suam habet
unum pedem faxiolorum, ita magnum sicut hic esset una columpna.
Hic pes faxiolorum, minime desiccatur donec sibi
exibeatur aqua. Multe alie novitates sunt illic, quas multum
pulcrum esset audire.

Torna all'inizio