mortem in eum severius animadvertere presumpsisset, arma sumpturos. 
Nam ei debere omnes obsequi qui, publico regni sublato 
periculo, libertatem omnibus reddidisset. At eunuchi palatii,  
quibus flagitiosus animus ac scelerum conscientia potentiam illius  
suspectam fecerat, eo quod et ipsi machinationum admirati conscii  
fuissent et participes, ad id operam dabant, ut adversus illum regis  
indignationem et odium concitarent. Itaque regine ipsius freti  
consilio, sollicitudinis sue regi causas aperiunt asseruntque non  
negligendum eius capiti, nisi mature precautum fuerit, periculum  
impendere. Nam Matheum Bonellum, ob id quod ei nuper acciderat, 
in tantam elatum superbiam ut neminem sibi iam in regno  
viribus vel potentia parem existimet. Cumque quadam ductum  
temeritate totum ad se videat populum confluentem, virosque etiam  
nobiles suis per omnia parere consiliis et iussionibus obsequi, nichil 
eorum quecumque animus imperaverit putet illicitum, nec  
[a plebe] solum, verum et ab ipsis curie magnatibus propensiorem  
sibi velit reverentiam exhiberi. Interim eum sibi omnes astringere 
sacramentis et ignotis pactionum federibus obligare. His accedere 
quod universi transfarini proceres, quibus hoc ipsum desperationem 
incusserat, quod eatenus regem offenderant ut eum sibi  
crederent implacabilem, litteris suis iuvenilem animum crebrius  
hortabantur, ut siquidem plenam consequi gloriam affectabat, si  
nulli deinceps subiacere periculo, eniteretur quatinus integram et  
regno libertatem et sibi securitatem adquireret, quam adipisci rege  
vivente non poterat, neque fallaci curie promissione seductus estimaret 
eum tam facile sibi placatum cui manum dexteram amputasset. 
Sic enim regem opinari, sic dicere: interfecto Maione,  
manu se dextera mutilatum. His ergo persuasionum stimulis avidum 
glorie iuvenem plurimum incitatum promptumque audere et  
experiri omnia, et nisi citius eiusmodi consiliis provide fuerit  
obviatum, quocumque fervor animi et iuventutis impetus eum  
traxerit, facile secuturum nulloque cohercendum metu periurii; satis 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
 
  |