Petrus Damiani: Epistulae

Pag 326


ima devergat. Sed quia haec omnia me perimere nequeunt, ad consenciendum
huius temporis somno nullatenus superabunt. Nam et nos super
hac re disticum feceramus, quod hic inserere ociosum esse non ducimus.
Non canonem solvit, qui psallens nocte redormit:
Ne tamen hoc passim ponat caput ante synaxim.
Sed heu me miserum! Hoc inter me et domnum Leonem, quod inter
fortissimum David et delirum evenit hystrionem. Ille siquidem viribus
fortia fecerat, iste sola voce triumphalia eius gesta decantat. Iste nimirum
se Deo novit per somni mactare conflictum, nos versiculos facimus ad
similitudinem puerorum. Et quale, quaeso, est effetum viribus ac tenuissimi
corporis hominem iam per septuaginta fere annos in monastico habitu
degere, et adhuc utrum diurnae lucis erumpente crepusculo dormire valeat
ignorare? Hic itaque prudens, hic vere dicendus est sapiens, qui dum
mundum calcibus abicit, ipsum mundi principem philosophando deludit.
Quocirca, dilectissime fili, noli huiusmodi sapienciam quaerere, quae
tibi simul cum reprobis et gentilibus valeat convenire. Quis enim accendit
lucernam, ut videat solem? Quis scolacibus utitur, ut stellarum micancium
videat claritatem? Ita qui Deum vel sanctos eius sincero quaerit intuitu,
non indiget peregrina luce, ut veram conspiciat lucem. Ipsa quippe vera
sapiencia se quaerentibus aperit, et sine adulterinae lucis auxilio lucis inocciduae
se fulgor ostendit. Unde scriptum est: Clara est semper, et nunquam

Torna all'inizio