AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod fides et spes sunt nobiliores moralibus virtutibus
ratione obiecti. Sed quia habent essentialiter annexam imperfectionem
respectu sui obiecti, quae non est annexa virtutibus moralibus; ideo non oportet
quod morales evacuentur, sicut spes et fides.
Ad secundum dicendum, quod virtutes quae perficiunt in vita activa, etiam
acquisitae, non oportet quod tollantur, cum aliquis se transfert ad vitam contemplativam;
sed habent alios actus, inquantum pertingunt ad finem proximum,
quia contemplativa vita est finis activae. Et ideo distinguit Macrobius
harum virtutum tres gradus, secundum quod sunt in hominibus. Sunt enim politicae,
secundum quod homo per eas in civilibus operibus rectificatur; purgatoriae
autem, secundum quod civilibus utens ad quietem contemplationis aliquis
anhelat; sed dicuntur purgati animi, inquantum aliquis abiecto omni exercitio
civilis vitae, quieti contemplationis totum se tribuit. Et in hoc statu dicit quod
actus temperantiae est cupiditatem non iam refrenare, sed penitus oblivisci;
fortitudinis autem passiones ignorare, non vincere; et sic de aliis.
Ad tertium dicendum, quod quantum ad actus quos habent circa materias proprias,
non remanebunt, sed secundum actus quos habent in fine adepto, qui est
a passionum tumultibus quietari.
Ad quartum dicendum, quod quidam dicunt, quod vires sensibiles non manent
actu in anima separata, dicunt tamen, quod manent in essentia animae sicut in
radice: et similiter etiam manent habitus virtutum inferioris partis, sicut in radice, in
virtutibus quae sunt in ratione, et in ipsa gratia.
Ad quintum dicendum, quod istae virtutes sunt in Angelis alio modo quam in
hominibus, etiam in patria: quia homines perpessi sunt huiusmodi passiones,
quae per dictas virtutes refrenantur, vel naturam habent ut perpeti possint;
quod non est de Angelis. Unde in Angelis et in Deo sunt sicut exemplares; in
hominibus autem sicut virtutes purgati animi in patria. Tamen sciendum, quod
Philosophus loquitur de virtutibus acquisitis, quae perficiunt hominem in vita
civitatis terrenae, in qua vita non habemus cum Angelis aliquam communicationem:
unde non est simile de illis virtutibus quae perficiunt in vita civitatis
Dei, quae constituitur ex Angelis et hominibus.
Ad sextum dicendum, quod patientia dicitur non manere quantum ad actum
quem habet circa mala tolerabilia; manet tamen habitus, et actus quem habet
in quiete finis proprii.
|
|