ARTICULUS 3
Utrum anima Christi, secundum illam scientiam
qua cognoscit res in propria natura, cognoscat omnia
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod secundum illam scientiam qua anima Christi scit res in propria
natura, sciat omnia. Omnis enim potentia quae non est reducta ad actum, est
imperfecta. Sed intellectus possibilis animae Christi est in potentia ad omnia
intelligibilia: quia est quodammodo omnia fieri, ut dicit in 3 de Anima.
Ergo si non omnia sciret per proprias similitudines, remaneret imperfectus.
2. Praeterea, haec est natura intellectus, per quam differt a sensu, quod quanto
intellectus plura et difficiliora intelligit, tanto magis potest alia leviora intelligere.
Sed quod est huiusmodi, nihil prohibet quin omnia capere posset. Ergo
anima Christi etiam in propria natura omnia cognoscit.
3. Praeterea, magis impediunt se opposita, ut non possint esse simul, quam
quaelibet alia. Sed species oppositorum non impediunt se quin sint simul in
anima: quia simul homo habet scientiam albi et nigri. Ergo multo minus aliquae
aliae species impediunt se invicem ut non possint esse simul; et sic idem
quod prius.
SED CONTRA, non possunt omnia cognosci in quo non sunt omnia. Sed omnia
non possunt esse in uno habitu creato. Ergo cum scientia quam habet Christus
de rebus in propria natura, sit per aliquem habitum creatum, non potest per
illam scientiam omnia cognoscere.
Praeterea, per illam scientiam Christus conformatur nobis. Sed nos non possumus
scire omnia.Ergo nec Christus secundum hanc scientiam scivit omnia.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod hanc scientiam Christus habuit minorem Angelis.
Quia quanto intellectus est simplicior, tanto eius naturalis scientia est maior.
Sed intellectus angelicus est simplicior quam anima Christi: quia intellectus
Christi non excedit terminos humanae naturae, ultra quos est simplicitas intellectus
angelici. Ergo intellectus angelicus habet maiorem scientiam quam est
scientia naturalis animae Christi.
2. Praeterea, quanto intellectus est magis propinquus materiae, tanto est debilior
in cognoscendo. Sed intellectus Christi, cum sit forma materialis corporis
Christi, est magis propinquus materiae quam angelicus. Ergo debilius cognoscit;
et sic idem quod prius.
3. Praeterea, sicut dicit Isaac, ratio oritur in umbra intelligentiae. Intelligentiam
autem vocat Angelum. Cum ergo Christus habeat intellectum rationalem, videtur
quod eius scientia sit minor quam Angelorum.
|
|