Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 616


negocia gerenda et exercenda, ad inpetrandum et recipiendum
pro eo et eius nomine quidquid sibi tam racione
persone quam ecclesie sue predicte quacumque racione debetur
vel debebitur in futurum, et ad respondendum pro
eo et ecclesia sua predicta quibuslibet personis ecclesiasticis
et secularibus que contra ipsum vel eius ecclesiam supradictam
aliquid peterent vel opponerent quavis forma,
coram quocumque iudice ecclesiastico vel seculari, tam in
civilibus quam in criminalibus, et ad colligendum et reponendum
et distrahendum omnes fructus et proventus svos
et ecclesie sue predicte, presentes et futuros, et satisfaciendum
de ipsis omnibus et singulis quibus appareret ipsum
Iohannem esse in aliquo obligatum, et ad faciendum finem
et remissionem et pactum de ulterius non petendo omnibus
seu ab omnibus quibus seu a quibus aliquid solverit vel
receperit, prout de iure vel consuetudine fuerit faciendum,
et ad obligandum personam ipsius et bona de observandis
et adimplendis omnibus et singulis que per ipsum procuratorem
suum suo nomine promissa fuerint sive gesta, et
ad prestandum in animam suam cuiuslibet generis iuramentum
et si opus fuerit aliis deferendum, et ad alium seu alios procuratores
loco sui constituendum vel substituendum seu constituendos
vel substituendos et revocandos semel et pluries
prout expedire crediderit, ipso procuratore ut prius nichilominus
remanente, et generaliter ad omnia et singula
facienda et exercenda tam in iudicio quam extra que ipsemet
facere posset si personaliter interesset, dans et concedens
eidem liberam et generalem administracionem in
omnibus et singulis supradictis et que ad ipsa qualitercumque
spectare noscuntur, ita quod ipsius domini absencia
nil impediat atque ledat, set omnis in dictum procuratorem
sit data potestas quam ipse mandans habet,
necnon promittens se firmum et ratum perpetuis temporibus
habiturum quidquid per dictum eius procuratorem:
substitutum vel substitutos ab eo factum fuerit in premissis
et quolibet predictorum.

Torna all'inizio