iam transitum fecisset, versus marinam partem protendens, 
per terram marchionis Obizonis Malaspine ipso marchione eum 
ducente iter arripuit. Ac deinde die Martis, que fuit duodecimo 
die mensis Septembris de eadem indictione [Iª], Papiam 
intravit. 
Postea namque eodem mense Septembris in quodam die 
Iovis, que fuit decimo die ante kalendas Octubris, in festivitate 
sancti Mathei apostoli, que fuit de M°C°LXVIII° anno, 
posuit iam dictus imperator palam et in concione omnes civitates 
Longobardie, que contrarie sibi fuerant et adversus eum 
iuraverant, in banno, proiecto ibi coram omnibus guanto, 
excepto Laude et Cremona. 
Sequenti vero die Martis idem imperator una cum Papiensibus 
et Novariensibus ac Vercellensibus equitibus et 
marchione Gulielmo de Monferato atque marchione Obizone 
Malaspina seu comite de Blandrate, qui omnes tunc cum eo
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |