Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 427


n. 108
Grave non ferat, si placet, dominatio vestra si ad vos
cum istis litteris non accessi, quia stationis ingrata remotio,
lutositatis calcata lubricitas et tenebrosa caligo
noctis pluvialis, non expers stillaminis, apud vos caligantes
oculos excusabunt…
Vocatus ad curiam corde venio; pedes venire nequeo
pro difficultate viarum, tum propter personae periculum,
tum propter crucis molem, nec equum validum habeo
in quo venire confidam, reverendo crucem ne si caderem
crux infecta tingeretur ex luto et aliud cogerer
(quod avertat Dominus) pallium immutare. Sufficit igitur
signum insigne domini, signator gerendarum annulus
litterarum. Sed si calix viae hujus a me transire non
potest ut ad hoc mea praesentia requiratur, succinctus
in altum nedum in lutum, sed in mare me projiciam,
venturus ad Dominum super aquas. Et tu Petre conversus
conforta alioquin fratres tuos… [et caetera.]

Torna all'inizio