Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

406


mitrati quam plures, scilicet abbas Sancti Syri, abbas Sancti
Stephani, abbas Sancti Fructuosi, abbas de Tyno. abbas
de Brosono et abbas de insula Gallinaria se excusaverunt
infirmitate et senectute gravati; suos tamen procuratores et sindicos
destinaverunt. interfuerunt etiam prepositi et archipresbiteri
et ecclesiarum ministri in multitudine copiosa. in ipso autem
concilio multa utilia fuerunt statuta et multe constituciones
edite, que usque hodie observantur. ceterum, quia inter aliquos
dubitacio videbatur oriri si corpus sancti Syri esset in archa
marmorea, que est super altare sancti Laurentij collocata,
voluimus super hoc scire plenariam veritatem. quocirca, presente

Torna all'inizio