Salimbene de Adam: Cronica

Pag 87


dominus Opiço, qui modo est Parmensis episcopus, sed olim multis
annis fuit Tripolitanus. Hic fuit homo quasi militaris. Et sic potest
describi, sicut supra descripsimus dominum Nicholaum Reginum
episcopum. Fuit enim cum clericis clericus, cum religiosis religiosus,
cum laycis laicus, cum militibus miles, cum baronibus
baro, magnus baratator, magnus dispensator, largus, liberalis et
curialis. Multas terras et possessiones episcopatus baratavit in principio
et quibusdam trufatoribus dedit; quapropter accusatus fuit
Urbano pape a Ghiberto de Gente quod baratator et dissipator
et alienator erat episcopalium rerum; sed, procedente tempore,
recuperavit terras quas dederat et multa bona fecit in episcopio.
Hic fuit litteratus homo, maxime in iure canonico et in ecclesiastico
offitio valde expertus; et de ludo scaccorum noverat;
et clericos seculares multum tenebat sub baculo. Et plebes et
ecclesias dabat illis qui bene sibi facerent. Religiosos dilexit et
specialiter fratres Minores. Unam magnam rusticitatem fecit,
quia, cum haberet Tripolitanum episcopatum, dimisit ilium et
cum adiutorio domini Octoboni cardinalis, qui postea Adrianus
papa est dictus, abstulit episcopatum Parmensem magistro Iohanni
de Domina Rifidha, qui erat archipresbiter maioris ecclesie
et in utroque iure peritus, tam ecclesiastico quam civili, et
multis annis docuerat in utroque, et erat honesta persona et bona,
et bene cantabat et bene predicabat, insuper et magister suus
fuerat in iure canonico; et canonice et bene electus fuerat a canonicis
aliis in Parmensem episcopum post mortem domini Alberti,
fratris ipsius. Et si modicum fermenti totam massam corrumpit,
quanto magis multum? Nam, ut dicit Ecclesiasticus VI: Est
amicus qui convertitur ad inimiciciam, et est amicus qui odium et
rixam et convitia denudabit
; qualis est, de quo dicit Ecclesiasticus
XI: Bona enim in mala convertens insidiatur et in electis imponit
maculam
. Item Sapiens in Proverbiis dicit, XVIII: Occasiones
querit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis
.
Sed, II Reg. XVI, dixit Absalon Chusi Arachite, amico David:
Hec est, inquit, gratia ad amicum tuum? Hinc Ecclesiasticus ait,
XXIX: Possidebit illum inimicum gratis, et convitia et maledicta
reddet illi, et pro honore et benefitio reddet illi contumeliam
.

Torna all'inizio