Cap. XXII.
Fridericus Viterbiensibus, inducens eos ad fidem
suam, commemorans, quod Papa eis in necessitate
noluit subvenire.
Fridericus etc. Viterbiensibus fidelibus
suis etc. Dum conscientiae volumina
voluimus, dum civitates nostrae
subiectas Imperio, in nostrae considerationis
speculo speculamur, in quibus credit nostra
Serenitas serenam fidem et devotionem debitam,
congruis temporibus invenire, occurrit
nobis specialiter Viterbiensium civitas, consuetae
constantiae, repraesentans monilia, et indeficientis
devotionis circumamicta faleris, semper
gratis satis, Imperio fructuosis et floridis
obsequelis obsequitur, et fidei suae
constantia sicut probabilibus argumentis,
et evidentissimis indiciis demonstratur.
Metitur etiam acies mentis nostrae causas
alias, per quas de vobis non indigne specialem
confidentiam reportamus. Nam cum dudum
a vicinis vestris graves reciperetis iniurias
et pressuras, contradicente tunc Papa,
Serenitatis nostrae proposito, quod ad succursum
vestrum promptis desideriis intendebat.
Nos adiutorem vestrae fidei, quam illibatam
|
|