numerum suam nobilitatem eiusmodi commemoratione extollunt,  
inscii quam parvi ea sic nobilitas extimanda. Numquam enim is  
ordo apud priscos locum nobilitatis aut nomen tenuit, ut admodum  
mirer nos tantum ab eorum opinione differre. Equester namque   
ordo apud Romanos non censebatur inter nobiles, quippe qui 
ex maiori parte publicani emendis exigendisque vectigalibus vili  
officio exercebantur. Nobiles dicebantur patriciorum familie et que  
ex triumphalibus, consularibus senatoriisque viris longa stirpe originem 
trahebant. Equester ordo habebatur popularium loco: multi   
tamen ex eo ob res vel pace vel bello egregie gestas erant suis posteris 
principium generis nobilitandi. C. Marium et Marcum Tullium  
non nobilitavit genus, at hi suis filiis, si paternam virtutem imitari  
voluissent, insignem nobilitatem reliquere.	 
36    Nos e contra ex hoc ordine nobilitatem trahimus iactarique  
maxime videmus eos qui longa serie maiores suos equestri dignitate 
functos ferant. Assentirer forsan aliquem eos nobilitatis gradum  
adeptos, si quod bellis immixti, quod susceptum nomen  
requirit, egregium facinus edidissent. Otiosis vero ac procul ab  
oriri equestri munere constitutis nihil aureum calcar magis quam  
eneum aut aureus baltheus magis quam argenteus nobilitatis 
importat, ea si quidem magis divitum quam nobilium videntur  
insignia. 
37    Nam Gallicam Britannicamque nobilitatem ruri, villis rusticis  
ac nemoribus insertam et item Alamannicam montanam et   
latrocinio intentam a vera nobilitate reicio. Non enim solitudine 
aut otio ignavo vel opum magnitudine, sed virtutis studio comparandam  
sapientes censent, quam magis in urbibus et hominum  
cetu exercere possumus quam inter feras in solitudine et agrestium  
commercio. Illud vero absurdissimum est habendum dona aut  
concessiones principum nobilitatem largiri aut nobiles esse, qui  
imperatoria in aula versantur. Possunt principes eiusmodi homines
  |  
  |