Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 211


terra in terram, intellectus procedit cum eo, sicut leo qui non
transfert[ur] de loco ad locum (non) sine sua fortitudine cum
qua viuit. Et credas in te hec que dixi tibi, et erit tuum bonum
multum, et quando hec adimpleueris, bonum possidebis,
quoniam bonitas et intellectus dati sunt viro prudenti, qui
respicit res cum oculo sue mentis. Piger tamen est qui negligens
est in suo opere et raro prosperatur, et figuratur eius
gloria, quemadmodum non delectatur anima puelle de societate
eius. Nec in tua mente contristeris, dicens: Fui
diues, modo autem effectus sum pauper; quoniam bona
mundi cito veniunt et cito recedunt, quomodo Deo placet.
Et iam narrauerunt sapientes ea que non permanent et cito
transeunt, et sunt sicut vmbra: societas malignorum, dilectio
mulierum, falsa laus et diuitie. Sapiens vero in multis
diuitijs non letatur nec in earum paucitate contristatur;
diuitie vero, in quibus est letandus, sunt eius intellectus et
bone operationes in quibus poterit confidere, et scire quia
nullus est potens sibi illas defraudare. Nam si esset aurum et
argentum aut alie res, posset timere de eis de inimicis et latronibus
aut aliis accidentalibus seculi. Bonas autem operationes
non timebit quis ei deficere vel ab aliquo auferri; et cum
hoc non debet obliuisci eius finis et premeditetur quomodo
debet redire ad domum sui seculi. Mors autem superuenit
repente, nec est spacium temporis inter ipsum hominem et
ipsam, nec tempus determinatum. Ipsa enim separat fratres a
se inuicem. Cumque non eges correctione mea, quia sapientior
me es et intelligis et cognoscis que bona aut mala sunt,
visum autem mihi est vt responderem tue interrogationi mea
ex dilectione et societate, et indicarem tibi bonos mores. Tu
autem frater noster es, et omnia que habemus tua sunt.
Et audiens coruus verba que respondit testudo muri et
dulcedinem verborum suorum et rectitudinem, gauisus est
multum et dixit ei: Iam letificasti me et rectificasti cor meum

Torna all'inizio