quoque processus praecedentis iniquitatem
et causse notant, quod cum sententia comprehendat
multiplex periurium, videlicet, de sacramento
pacis praestito, per nos sicut asserit,
non servato. Praeterea de Anagnia per
privilegia divorum Augustorum et nostra Ecclesia
Romana concessa, violenter a nobis
postmodum occupata, ut asserit, de Cardinalibus
et Praelatis captis ad Concilium convocatis,
de quibusdam ecclesiis et ecclesiarum
Praelatis, rebus et clericis regni nostri,
per officiales de regno, nobis absentibus, violatis.
A quibus omnibus incorruptibilis veritas,
et publica munimenta nos defendunt:
prout seriatim haec omnia fida relatio
latoris praesentium, et ipsorum munimentorum
tenor, manifestissime profitentur, quanquam
ad tam dirae poene sententiam, si tamen
sententia dici potest, quae contra nos praecipitata
dinoscitur in praedictis, venerabilem Frisingensem
Episcopum, dilectum principem
nostrum, fratrem honorabilem, magistrum
domus Sanctae Mariae Theutonicorum,
et magistrum Petrum de Vineis, dilectos
fideles nostros: quos ultimo pro omnimoda
consummatione pacis tractatae, ad Concilium
mittebamus, saltem per triduum, ad multorum
nobilium, et quam plurium Praelatorum
instantiam summus pontifex noluit praestolari.
Nec quod de cessatione census adiicitur,
|
|