que, remotis dubietatis articulis, veniunt. Et cum plures iam simus numero,
ad communis societatis participium te invitant, ut, dilationis occasione
subtracta, venire non tardes ad Roccam, cum te non desiderem non videre.
… Amico … amicus.
Illum extimo de viperarum genimine procreatum, qui de manu quantumvis
perfidi domini, vel iniqui, bona suscipiens post vite presentis exilium,
velut ingratitudinis immo potius infidelitatis labe respersus, benefactori
iam mortuo detrahit et insultat. Qui legit intelligat, occulat, nec
accuset.
… amicus … amico.
Quantumvis invectio iusta me arguat, quod erga communem dominum,
qui multus in fama, sed potius in effectu, numquam conversus retrorsum,
copiam gratie placidus effundit ad omnes, plene devotionis indicia, quorum
me sibi fateor debitorem, factus in montibus quodammodo segnis vel
frigidus, per signa domestica non ostendi. Conscientia tamen, qua iudice
nemo nocens absolvitur in testimonio eius qui nullum decipit, me excusat,
|
|