Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 184


Hoc eadem votum cupiens ut sit tibi nupta,
Expressit dotem quam dabit ipsa tibi:
Panni subtilis bene texti brachia centum
Filatique boni sex tibi pensa dabit,
Pepla duo, septem gallinas que generare
Non cessant, gallus adicietur eis.
Hec dare promittit sub tali conditione:
Ut sibi pro tanta munera dote feras.
Corrigiam petit illa novam, sandalia, tecas,
Ut currant doti talia dona sue.
Ergo voluntati si causa tue sedet ista
Pande michi, quoniam presto libenter opem".
"Omnia nudari quia debent inter amicos,
Rem de qua queris notificabo tibi:
Tempore preterito fuerat michi magna voluntas
Ut possem nuptam consociare michi,
Per pluresque vices ad Pollam misimus ipsam,
Nec fortuna fuit ut michi nupta foret.
Sed cum lapsa mee melior sit portio vite,
Nulli coniugio subdere colla volo,

Torna all'inizio