: Vita S. Iohannis Confessoris

47


Iohannes qui vidit angelum, novo cognomine. Talibus ergo dum
poleret virtutibus, miraculorum signis operator habebatur mirificus,
mos nanque Ravennatibus inoleverat ipsiusque beati Iohannis
temporibus incuncusus vigebat, quod videlicet omnes
pueri illius regionis in ipso anno baptizati, in solenpnitate beati
Vitalis martiris Ravenne, ad matrem eclesiam in honore eiusdem
martiris consecratam deferebantur, pontificique sacro crismate confirmandi
offerebantur. Quodam vero tempore, cum innumera
populi multitudo solito more illuc parvulos suos ad hoc detulisset,
atque nimium depresata plebis frequentia ita episcopum parvulos
cumsecrantem circumvalaret, ut vix ad eum nisi (in) pro rima
initendo quilibet accederet, quedam vidua paupercula, que filium
cum aliis ad consignandum sacra untione propriis brachiis advexerat,
videns quod tante multitudini se immergere atque ad episcopum
apropinquare nequiret, a turba paululum secessit ad hospiciumque
suum regrediens. Mox, illa recedente frequentia, ad ipsam eclesiam
statim sperabat reverti et quod querebat sine impedimento adipisci.
Sed omnibus rite peractis atque pontifice cum suis regresso
ad curam proprie habitationis, simulque eclesie foribus pro cunsuetudine

Torna all'inizio