CAPITULUM II. SIRUPUS
Scias, quod sirupi diversificantur quinque modis. Horum enim quidam sunt solutivi, quidam stipidi, quidam digestivi sive divisivi, quldam alterantes sine divisione, quidam resumptivi vel enutrientes. De his omnibus suo loco dicetur. Sed hic de digerentibus maxime dicemus, qui corrigunt inaequalitates humorum, in fine vero particulae de alterantibus dyacrasiam et qui potu in febribus et aegritudinibus aliis offeruntur, licet inter se differre modicum videantur. Horum siruporum alii fiunt de sucis et vocantur diaquilon a kalon, quod est sucus. Alii vero de aceto et vocantur acetosi. Alii de decoctione seminum et herbarum. Et sirupi simpliciter vocantur, qui, cum vehementer coquuntur a calore solis vel ab igne, ut inspissentur et portari possint, arabice vocantur [90vb] robut; inde rob nucum, id est de suco corticis nucum
inspissato, rob fructuum et similia. Sirupus, quo utendum est indifferenter in omnibus acutis et peracutis, ut causon, tripertito hemitritaeo, duplici et simplici tertiana, cottidiana de salso et breviter omnibus continuis, ad digerendum materiam et calorem mitigandum, valens ictericis, spleneticis et epaticis de calore. Recipe ungulae caballinae, radicum violariae, ceterach, polytrichi <id est> adianthos, scolopendriae, capillorum Veneris, boraginis, epaticae, cichoreae, scariolae, corticis radicum feniculi vel petroselini, brusci, sparagi: omnium sive quorundam ana manipulam unam, et si plus fuerit de herbis, efficacior erit; violae, nenufaris, seminum frigidorum, citrulli sive melonis, cucurbitae, cucumeris, ordei mundati, scariolae, portulacae, lactucae, malvae ana unciam unam; sandalorum rubeorum, berberis ana unciam semis; papaveris albi uncias duas; spodii <id est> limaturae eboris drachmas duas. Conficitur sic: quassa universa praeter flores, et sic propone aquam simplicem vel, quod longe melius est, aquam cucumeris vel cucurbitae involutae pasta vel argilla et coctae in furno vel sub cineribus, cuius medulla bene cum manibus comprimatur, ex qua totum cooperiri possit. Coque ad lentum ignem, donec herbae virorem deponant et descendere videantur, quod est signum completae decoctionis. Ultimo flores appone, cola et adde zuccarum ad libitum, vel pro duabus libris aquae vel tribus libram unam zuccari ponere debes, sed zuccarum malaxa prius; et cum spumam totam supernatare videris, cola
per stamineam vel pannum rarum, leniter exprimendo [91ra], et reduc ad ignem et coque, donec se teneat in spatula et filum faciat vel super ignem positus non discurrat; et hoc, si volueris diu servare; si vero parum
|
|