Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 399


confusio, et ne unum impediat aliud, contra naturalem
ordinem est cum per illud organum intendimus circa
unum illorum operum, si per illud tempus non cessemus
ab alio. quare cum secundum Philosophum in tertio
de Anima, lingua congruat in duo opera naturae, ut in
gustum, et locutionem: contra naturalem ordinem est, cum
huiusmodi organum exercemus ad illud opus quod est
gustare, quod sit in mensa tempore comestionis, si tunc
temporis non cessemus ab opere alio quod est loqui. repugnat
ergo hoc ordini naturali. Secundo repugnat bonitati
morum. nam si recumbentes in mensa erga multiloquium
insistant, quia vinum videtur eloquia multiplicare,
et homines abundantes vino quasi calefacti et audaces,
libenter in verba prorumpunt, videbuntur magis esse
ebrii quam sobrii. reges ergo et principes, quos decet
maxime temperatos esse, et observare ordinem naturalem
omnino in suis mensis, ordinare debent ut recumbentes
in multiloqui non prorumpant. decet etiam hoc universaliter
nobiles et omnes cives, quia congruum est etiam
et ipsos participare virtutes et bonos mores. Sed si recumbentes,
ne tollatur naturalis ordo, et ne intemperati appareant,
decet in mensis vitari sermonum multitudinem,
decet etiam hoc ipsos ministrantes, ne negligatur, et impediatur
ordo, et dispositio ministrandi. Immo si ad mensas
regum et principum aliqua utilia legerentur, ut simul,
cum fauces recumbentium cibum sumunt, earum
aures doctrinam perciperent; esset omnino decens et congruum.
Ordinare igitur deberent reges et principes, ut
laudabiles consuetudines regni, si tales sunt in scripto redactae,
vel etiam laudabilia gesta praedecessorum suorum,
et maxime eorum qui sancte et religiose se habuerunt
ad divina, et qui iuste et debite regnum rexerunt, legerentur
ad mensam; vel legaretur ad mensam liber de regimine
principum, ut etiam ipsi principantes instruerentur,
qualiter principari deberent; et alii docerentur, quomodo

Torna all'inizio