Olim quidem iuuenilem aetatem in his detriuimus, sed accedentes
ad pastoralem curam abrenuntiandum eis decreuimus.
50
Lanfrancus indignus sanctae Cantuariensis aecclesiae antistes
gloriosae Scotorum rigine M. salutem et benedictionem.
Explicare non potest epistolaris breuitas quanta cor meum laetitia
perfudisti, perlectis litteris tuis quas michi Deo amabilis regina
misisti. O quanta iocunditate uerba profluunt quae diuino Spiritu
inspirata procedunt! Credo enim non a te sed per te dicta
esse quae scripseras. Reuera per os tuum locutus est ille qui
discipulis suis ait, ʻDiscite a me quia mitis sum et humilis
corde.ʼ De hac Christi disciplina processit quod regali stirpe
progenita, regaliter educata, nobili regi nobiliter copulata, me
hominem extraneum uilem ignobilem peccatis inuolutum in
patrem eligis, teque michi in filiam spiritualiter habendam precaris.
Non sum quod putas, sed sim quia putas. Ne decepta
remaneas ora pro me, ut sim dignus pater orare Deum et exaudiri
pro te. Orationum et benefactorum sit inter nos commune commercium.
Parua quidem tribuo, sed multo maiora me recepturum
esse confido. Dehinc igitur sim pater tuus, et tu mea filia esto.
Mitto glorioso uiro tuo et tibi carissimum fratrem nostrum
domnum Goldeuuinum secundum petitionem tuam, alios quoque
duos fratres; quia quod de seruitio Dei et uestro fieri oportet
solus ipse per se explere non posset. Et rogo multumque rogo |
|