5. Nec vero minus notanda sunt antitheta, quippe quae
nec minus vigoris nec minus affert honestatis. Exemplum vide, Naso
sic:
Frigida pugnabant calidis, humencia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.
De his hactenus.
VI
1. Metaphora vero tropus est quae et frequentissime
scriptis intervenit, quosdam quasi radios honestatis inserit. Suum
autem est metaphorae modum locutionis a proprietate sui quasi detorquere,
detorquendo quodammodo innovare, innovando quasi nuptiali
amictu tegere, tegendo quasi praecio dignitatis vendere.
Quid enim aliud nisi vendere dixerim, dum historiam in sui simplicitate
vilem, quadam altitudine variationis, celebras, semper novam
semper gratam repraesentas? Sic cena semper apposita sordet,
displicet, abicitur. Grata convivia productione moraberis,
si novis succedentibus ferculis cenam congrue variaveris. Vide tantum
ne grata quaerens novitate placere, papaver omasum pergas
apponere. Vide inquam ne dum ad voluptatem vocas,
taedium, vomitum ingeras. De his autem tractatum sufficienter
est. De metaphora vero tale subiciamus exemplum: << Pede rationis
incedas, viam veritatis tramitem iusticiae incurras, a fide non
devies. >> Sic quoque dicimus, << aligeros equos >>, sic
Pontum pinus arat, sulcum premit alta carina.
Sic << flos iuvenum >> sic etiam << unda volat, vel navis >>. His ergo
quatuor exemplis quatuor metaphorae modo notabis.
|
|