Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 76


praecedit. Non tamen oportet, si Deus praecedit mundum per modum naturae,
ut significatur cum dicitur, naturaliter praecedit mundum, quod etiam mundum
praecedat per modum durationis, ut significatur, cum dicitur, Deus duratione
praecedit mundum; cum non sit idem modus significandi naturae et durationis.
Et similiter solvuntur multae aliae similes obiectiones, ut in 1 libro
dictum est.
ARTICULUS 6
Utrum convenienter exponitur:
«In principio creavit Deus caelum et terram», idest «in Filio».
Ad sextum sic proceditur.
1. Videtur quod inconvenienter exponatur: «In principio creavit Deus caelum
et terram», idest «in Filio». Pater enim est principium totius Divinitatis, ut
Augustinus dicit. Ergo per principium appropriate debet intelligi
Pater.
2. Praeterea, ut in 1 libro dictum est, «Ex ipso» dicitur propter Patrem, «In
ipso» propter Spiritum Sanctum. Ergo per hoc quod dicitur, «In principio»,
intelligitur Spiritus Sanctus, et non Filius.
3. Item, videtur quod inconvenienter dicatur, «In principio temporis». Quia
tempus adiacet motui firmamenti. Sed firmamentum factum est secunda die.
Ergo principium temporis fuit post creationem caeli et terrae; et ita non in
principio temporis creata sunt.
4. Praeterea, tempus est unum de quatuor primo creatis. Sed tempus non est
creatum in principio temporis, quia tempus sic esset in indivisibili, quod est
impossibile. Ergo nec caelum nec terra.
5. Item, videtur quod inconvenienter dicatur: «in principio», idest «ante
omnia». Quia sicut dicitur in libro de Causis, prima rerum creatarum
est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. Sed caelum et terra non sunt
suum esse. Ergo ante caelum et terram aliquid creatum est.
6. Praeterea, Eccli. 18, 1, dicitur: «Qui vivit in aeternum creavit omnia simul».
Ergo caelum et terra non sunt ante omnia creata.
7. Praeterea, caelum et Angelus sunt simul facta, ut infra dicetur. Ergo non ante
omnia caelum et terra facta sunt.

Torna all'inizio