Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 114


Nam (ut supra dicebatur) quia modicis natura contenta
est, ociosae sunt divitiae, nisi ex eis fiant debitae largitiones,
et decentes sumptus. Quanto igitur reges, et principes
magis abundant facultatibus, et divitiis, tanto magis decet
eos ampliores retributiones facere, et magis delectabiliter,
et prompte expendere. Decet etiam reges, et
principes magis intendere, quomodo faciant excellentia
opera virtutum, quam quomodo parcant nummis et expensis.
Oportet etiam eos esse excellenter liberales, et
semper facere magnifica opera. Omnes igitur proprietates
magnifici per amplius, et perfectius decet ipsos reges
habere. Unde et Philos. 4. Ethic. vult, quod non quilibet
possit esse magnificus: quia non quilibet potest facere
magnos sumptus. Sed, ut ibidem dicitur, tales oportet
esse nobiles et gloriosos. Quare quanto est nobilior aliis,
tanto decet ipsum pollere magnificentia, et habere proprietates
magnifici.
Quid est magnanimitas et circa quae habet esse,
et quomodo possumus nosipsos magnanimos
facere. Cap. XXII.

Bonorum exteriorum (ut supra dicebatur) quaedam
sunt utilia, ut pecuniae, et universaliter quicquid potest
mensurari numismate. Quaedam vero sunt bona honesta,
cuiusmodi sunt honores. Sicut igitur circa ipsa bona
utilia est duplex virtus una respiciens magnos sumptus,
ut magnificentia, et alia quae respicit mediocres, ut
Liberalitas: sic circa ipsa bona honesta est duplex virtus,
una quae respicit magnos honores, ut magnanimitas, et
alia quae respicit mediocres, quae communi nomine dici
potest honoris amativa. In magnis autem honoribus tripliciter
quis se habere potest. Nam quidam in talibus deficiunt,
ut pusillanimes. Quidam vero superabundant, ut
praesumptuosi. Quidam autem se habent, tu decet, ut magnanimi.

Torna all'inizio