Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

335


de peccunia autem et thesauro ibi inventis quelibet illarum
galeareum libras .DCC. habuisse dicitur. anno vero Domini
.Mo.C.XLIII. galee .IIIIor. Ianuensium Montem Pesulanum
ceperunt et Guilielmo de Monte Pesulano, ad quem de iure spectabat,
reddiderunt. ipse autem Guilielmus Ianuenses in tota
terra sua liberos fecit et omnia vectigalia eis remisit et fundicum
Bruni de Tholosia eis dedit. huius archiepiscopi tempore,
scilicet anno Domini .Mo.C.XXXIXo., moneta que dicebatur brunetorum,
que tunc Ianue fiebat, cassata fuit, et rex Conradus
Theotonicus, in imperatorem electus, monetam ianuinorum, que
usque modo expenditur, Ianuensibus concessit et privilegium
super hoc cum bulla aurea eis dedit. primo enim in Ianua

Torna all'inizio