Domino Hugoni cardinali archiepiscopus Beneventanus.
Si de amplitudine voluntatis devote et subiectionis debite famulatu,
quibus in vestri, pater sanctissime, ac sancte Romane ecclesie sempiternum
mancipium peculiari questu gratie gratis date, redigor et ascribor de
mearum tamen penuria facultatum, quibus habunde destituor, scatere
minutus trahitor in vestre gazofilatium caritatis. Satis, ut extimo, evangelica
vidua me sufficienter excusat, que, duo minuta in templi erarium
ingerens, sententiam pro se digne laudis excepit, cum eam plus omnibus
affectus pensator non operis misisse testatur; ut de illa taceatur ad presens,
que olei lechito et farine modico pavit Helyam. Suscipiat igitur
vestra dignatio aquam rosaceam, latore presentium destinatam, que odore
reficiat, limpiditate delectet et estivi caloris minuat incendium ac apud
vos patrem et dominum mee devotionis preludia representet.
|
|