contorsum, contortum". 28 In leo si ante l aliam consonantem in
eadem sillaba habuerint, et ab "oleo" uel "leo" (quod non est in
usu) composita, per ui sillabam preteritum faciunt" ut "impleo,
impleui", "fleo, fleui", "cleo, cleui", "deleo, deleui", "releo, releui",
"exoleo, exoleui", "aboleo, aboleui" - quamuis "oleo", "olui" et
"oleui" faciat et "redoleo", "redoleui" et "redolui", quia non mutant
significationem -, "adoleo" quoque "adoleui" et "adolui", "aboleo,
aboleui" et "abolui". 29 Supina fiunt mutata ui in tum secundum
iam dictam regulam, ut "impletum", "defletum", "oboletum", "deletum",
"aboletum" (etiam "abolitum"); "adoleo" uero "adultus" pro
"adolitus". 30 Alia uero in leo, eo in u-i diuisas mutant, ut "doleo,
dolui", "excelleo" (uel "excello"), "excellui", "calleo, callui". 31 Alia
quoque secunde coniugationis uerba, quacumque consonante
ante eo posita, eo in u-i diuisas mutant, ut "habeo, habui", "arceo,
arcui", "candeo, candui", "timeo, timui", "teneo, tenui", "stupeo,
stupui", "liqueo, licui" (unde "liquesco"), a "liceo" quoque "licui",
"floreo, florui", "censeo, censui", "pateo, patui", "misceo, miscui".
|
|