29 Potest esse et proprium "Romanus" sicut in ceteris pene omnibus
formis. 30 Alia sunt agnomina, uel nomina, ut "Numantinus",
"Coruinus", "Siluanus"; alia a locis, ut "rusticanus",
"Gallicanus", "uicinus"; alia a temporibus, ut "hesternus", "diurnus",
"meridianus"; alia a dignitatibus siue officiis, ut "tribunus", "antesignanus";
alia a generibus, ut "masculinus"; alia a mutis animalibus,
ut "taurinus", "porcinus"; alia a materia, ut "humanus",
"terrenus"; alia a fortuna, ut "libertinus", "egenus"; alia a numeris,
que semper pluralia sunt, ut "bini", "terni"; auctoritas etiam
singularia profert. 31 Et alia fiunt a nominibus, alia a uerbis, alia
ab aduerbiis, ut a "Roma" "Romanus", ab "egeo" "egenus", ab
"infra" "infernus". 32 Huius itaque forme in penultimis sillabis
rationem conemur exponere. 33 In a desinentia nomina, uel in
ae in plurali, eisdem mutatis in a productam et accepta nus
faciunt deriuatiua, nisi sint mutorum animalium de quibus predicetur,
ut "Silla, Sillanus", "Roma, Romanus", "Adria, Adrianus",
"Thebe, Thebanus", "Cume, Cumanus", "signa, antesignanus",
"membra, membrana" (femininum); que a singularibus esse
|
|