29 Genera pronominum sunt V: masculinum, ut "hic", femininum,
ut "hec", neutrum, ut "hoc", commune, "nostras", "uestras",
trium generum, "ego", "tu", "sui"; et omnia sunt mobilia, ut "ille,
illa, illud", "iste, ista, istud", "hic, hec, hoc", "is, ea, id", "ipse, ipsa,
ipsum", "meus, mea, meum", "tuus, tua, tuum", "suus, sua, suum",
"noster, nostra, nostrum", "uester, uestra, uestrum". 30 Duo tantum
inueniuntur communia, "nostras" et "uestras", quorum perfecta
erant "nostratis" et "uestratis", unde neutrum eorum in e finitur,
"nostrate", "uestrate". 31 Excipiuntur "ego", "tu", "sui", in quibus
demonstratio uel relatio - genus et numerum etiam in "sui" –
subicit; quorum casuum similis est etiam terminatio, "mei", "tui",
"sui", quod "is" non habet. 32 Ideo uero prima et secunda persona
neutrum habet, licet sermo non nisi inter mares et feminas sit,
quia inuenitur in maribus "hoc Basion", "hoc Eliconion"; uel coniunguntur
per prosopopeiam - id est conformationem - rebus
que naturam non habent loquendi, ut "foro", "mari", "celo". 33
Sciendum etiam quod deriuatiua pronomina intrinsecus sunt generis
omnis, in quo possessor ostenditur, extrinsecus mobilis, in
quo possessio; et omnia in genitiuum primitiuorum resoluuntur,
sicut et nomina possessiua, ut "meus filius", id est "mei".
|
|