Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 6


ac periculis subiugavit. Aliorum quoque regum ac gentium
consuetudines diligentissime fecit inquiri, ut quod in eis pulcherrimum
aut utile videbatur sibi transumeret. Quoscumque viros
aut consiliis utiles aut bello claros compererat, cumulatis eos ad
virtutem beneficiis invitabat. Transalpinos maxime, cum ab
Normannis originem duceret sciretque Francorum gentem belli
gloria ceteris omnibus anteferri, plurimum diligendos elegerat et
propensius honorandos. Postremo sic iustitie rigorem ut novo
regno pernecessarium studuit exercere, sic pacis ac belli vicissitudines
alternare, ut nichil quod virtutem deceret omittens, neminem
regum aut principum temporibus suis parem habuerit. Porro
quod quidam pleraque eius opera tyrannidi dant eumque vocant
inhumanum eo quod multis penas graviores et legibus incognitas
irrogaverit, ego sic existimo virum utique prudentem et in omnibus
circumspectum in novitate regni ex industria sic egisse, ut neque flagitiosi
quilibet de scelerum sibi possent impunitate blandiri, neque
benemeritos nimia severitas absterreret, quibus ita mitem se prebuit,
ne tamen ex nimia mansuetudine locus superesset contemptui.
Ac si forte in quosdam durius animadvertisse visus est,
quadam ad id necessitate compulsum intelligo. Nec enim aliter
rebellis populi ferocitas conteri aut proditorum poterat audacia
coerceri. Is, ubi post multos labores ac pericula pacem regno
quoad viveret peperit inconcussam, ingentes etiam thesauros ad
regni tuitionem posteritati consulens preparavit ac Panormi reposuit.
Exinde iam otio quietique deditus, faustaque se prole felicem
existimans, filiis suis Rogerio duci Apulie Amphulsoque
Capue principi, in quibus verissima paterne virtutis reddebatur effigies,
regni sollicitudinem participandam crediderat. Qui postea,
non sine dolore patris incredibili totiusque regni luctu maximo,
fati debitum agnovere, superstite Willelmo Tarenti principe, quem

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio