: Annales Sanctae Trinitatis Veronenses

4


exercitu magno, et Veronenses
cum militibus et populo
de tota marchia, per quinque
dies in campo steterunt. Et
hoc fuit circa festivitatem
sancti Iohannis baptiste. Et
eodem anno 17. Kal. Octubris
interfecti sunt iuxta ecclesiam
sancti Marci septem capitanei
et quattuor vavasores.
1165.
1166. in die sancti Antonii
in nomine Domini Christianus
noster decanus concorditer et
pacifice electus ab omnibus in
abbatem et pastorem est huius
monasterii.

1170.
1171.
1172. Nonis Iulii de domo
cuiusdam ferrarii, qui in clavica
habitabat, ignis latenter
exibat, qui totam Veronam
fere devoravit.
1174. iterum Federicus imperator
in Longobardiam venit,
et circa Alexandriam in
medio mense Octubris se collocavit,
et circa illam usque
ad diem sancte resurrectionis,
que fuit 9. Kalendas Aprilis,
cum valida manu stetit, nec
capere potuit.
1175. omnes Longobardi
contra Fredericum perrexerunt,
eumque ab Alexandria
removerunt, atque cum eo
favente Deo pacem fecerunt
9. Kalendas Aprilis.
1176. Federicus imperator
cum Longobardis a secunda
hora, usque ad nonam pugnavit,
nec vincere potuit, set ab
eis tristis recessit. 4. Kalendas
Iunias fuit hoc.
1177. Federicus rex apud
Venetiam in ecclesia beati
Marci cum Alexandro papa
inspirante Deo pacem firmissimam
fecit 9. Kal. Augusti.
Comes Conradinus interficitur
10. Kalendas Aprilis.
1178. Hoc anno synodus
magna facta est apud Romam.

Torna all'inizio