Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 438


ut quilibet intendat bonum commune et bonum omnium,
et sit solicitus (cum adest facultas) de rebus aliorum,
ac si essent suae. In uxoribus autem ex filiis debet reservari
comminitas quantum ad amorem: sed in possessionibus
non solum debet reservari communitas quantum
ad amorem ut quod omnes cives communiter bonum
diligant uniuscuiusque civis, sed etiam quantum ad communicationem
et quantum ad liberalitatem: quia quilibet
civis debet aliis civibus (ut dictat ratio) bona sua communicare.
Salvavimus igitur dictum Socraticum quantum
ad communitatem civium: sic etiam salvare possumus
dictum eius quantum ad unitatem civitatis. Nam cum dixit
civitatem debere esse maxime unam, forte non intellexit
de unitate habitationis, ut quod omnes cives habitare
deberent in una domo, ita quod in civitate non essent
plures domus vel plures vici: nec de unitate artificium, ut
quod non essent in civitate diversae artes, vel diversi artifices:
nec de unitate eorum quae requiruntur ad sufficientiam
vitae, ut quod non essent in civitate plura et diversa prout
requirit indigentia vitae. Sed forte unitatem huiusmodi
ad amorem et dilectionem referre volebat, ut quod tunc
esset civitas optima, quando cives se amando et diligendo
maxime unirentur. Sic ergo exposita mente Socratis
de communitate rerum et de unitate civium, verum est
quod ipse opinabatur, quod in civitate esset maxima pax,
et non orirentur ibi litigia. nam proprius amoris effectus,
esse videtur pax, et concordia. Quod vero Socrates addebat
de mulieribus, quod ordinandae essent ad opera bellica.
salvari potest non intelligendo hoc simpliciter, sed in
casu. Posset enim casus contingere, quod et mulieres bellare
oporteret. Multotiens autem circa partes Italiae hoc
contingit, quod viris deserentibus civitatem, et euntibus in
exercitium supra civitatem aliquam, dum viri etiam
in exercitu existerent, invasa est eorum civitas ab hostibus,
propter quod oportuit et mulieres propter penuriam

Torna all'inizio