illuc deliberate disponunt. Sed, antequam balistrarii
messanenses possint ad planum Milatii
pervenire, gens regia, balistrariis praemissis
ad terram, ac equitibus messanis metu balistrariorum
conversis ad fugam, tritis exit armata
coruscante galea. Capiunt statim terram et
castrum Milatii, nec potuerunt sic omnes eorum
manus effugere Messanenses, quia aliquos de
melioribus civitatis dimiserunt inimicis, capiuntur
enim per Gallicos apud Milatium Robertus
de Mileto miles, et Henricus Rubeus mercator,
magni cives inter singulos de Messana;
Robertus autem interdum sub potestate gallica
in carcere obiit, Henricus vero mille auri unciis
se redemit.
CAP. VI
GALLICI VENIUNT DE MILATIO MESSANAM, ET DESTRUUNT
BURGUM SANCTI JOANNIS.
Nihilominus tum dicta gens regia, quae in
Milatii plano descenderat, Messanam, omni mora
postergata, procedit, et transiens per arctum
passum monasterii Sanctae Mariae de Scala,
Burgum Sancti Joannis ex illa parte, ubi est
Ecclesia Sancti Sepulcri, hostiliter occupant
et devastant, ac urget exinde quantum potest
Messanenses obsessos, ut a duobus debilioribus
partibus angustati, durare diu in rebellione non
valeant, nec per viam illam eis venire possit aliquod
subsidium Siculorum.
Messanam civitatem igitur rege Carolo quotidiana
durae obsessionis instantia provocante,
tam Messani quam Panormitani principaliter,
quibus jure metropolico terrarum, et dignitate
ac etiam meritis personarum fere Sicilia tota
subest, ad regem Aragonum agentem apud Alcolium
sollemnes nuntios cum celeritate transmittunt,
litteras tantum de credentia dantes eis. Euntes
igitur de Sicaniae partibus nuntii Siculorum,
regis Aragonum praesentiam adeunt, cujus labori
fortuna jam ceperat aspirare, ac literis assignatis
multarum universitatum Siciliae de credentia
sollicitudinem regis gravat horum multiloquentia
relatorum.
CAP. VII
SERMO NUNCIORUM SICILIAE AD REGEM
ARAGONUM.
"O rex inclite, rex excelse, tu solus infandos
Siculorum labores et onera et tollere poteris
et juvare: ad te tuamque potentiam Siculi consulte
confugiunt, et per nos supplices auxilia
vestra deposcunt. Omnis enim eorum et nostra
spes, ac ceptae rebellionis fiducia est in
vobis: nam nostrarum mentium quodam erga
vos et haeredes vestros naturaliter flagrat igne
|
|