conspecturus intravit. Tunc aliis orantibus, ipse picturas eiusdem basilicae mirari
coepit. Qui cum figuram beati martyris Savini depictam conspexisset, mox cum iuramento
affirmavit dicens, talem omnino eum virum qui se in bello protexerat formam
habitumque habuisse. Tunc intellectum est, beatum martyrem Savinum eidem in
proelio adiutorium contulisse. Igitur mortuo Ariulfo, duo filii Faroald superioris
ducis inter se propter ducatum decertantes, unus ex ipsis, qui cum victoriam coronatus
est, nomine Teudelapius, ducatum suscepit.
17. Circa haec tempora coenobium beati Benedicti patris, quod in castro
Casino situm est, a Langobardis noctu invaditur. Qui universa diripientes, nec unum
ex monachis tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis Benedicti patris, quam longe ante
praeviderat, impleretur, qua dixit: "Vix apud Deum optinere potui, ut ex hoc loco mihi
animae cederentur". Fugientes quoque ex eodem loco monachi Romam petierunt,
secum codicem sanctae regulae, quam praefatus pater conposuerat, et quaedam alia
scripta necnon pondus panis et mensuram vini et quidquid ex supellectili subripere
poterant deferentes. Siquidem post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius,
post quem Vitalis, ad extremum Bonitus congregationem ipsam rexit; sub
quo haec distructio facta est.
18. Mortuo igitur Zottone Beneventanorum duce, Arigis in loco ipsius a
rege Agilulfo missus successit; qui ortus in Foroiulii fuerat et Gisulfi Foroiulani
ducis filios educarat eidemque Gisulfo consanguineus erat. Ad hunc Arigis extat
epistula beati papae Gregorii in hunc modum directa:
19. "Gregorius Arogi duci. Quia sic de gloria vestra sicut re vera de filio
nostro confidimus, petere a vobis aliqua fiducialiter provocamur, arbitrantes, quod minime
nos patiamini contristari, maxime in tali re, unde vestra anima multum poterit adiuvari.
|
|