Guido Faba: Ars dictaminis

297


III.
Quare fuerit epistola inventa.
Epistola fuit inventa duabus de causis. Prima fuit ut
amicorum secreta per eam celentur, unde dicitur ab epistolo
quod est abscondo . Secunda causa fuit, ut melius quam nuntius
exprimat que mandantur. Nuntius enim de omnibus recordari
non posset; nam omnium habere memoriam, et penitus
in nullo peccare potius est divinitatis quam humanitatis. Si
non esset epistola, quo modo possent esse inter duo secreta,
que sciente nuntio dicerentur? Et ideo non immerito fidelis
nuntia dicitur secretorum, que crimen amici celat, verecundiam
tegit, et absentes quantumcumque remotos inducit tamquam
simul essent presentia corporali.
IV.
De partibus epistole.
Epistola vero domui comparatur: et sicut ad compositionem
domus tres partes veniunt integrales, paries scilicet, fundamentum,
et tectum; ita dicendum est quod tres sunt tantum
partes epistole integrales, licet quidam asserant esse
plures, scilicet exordium, narratio, et petitio. Et sicut in domo
secundarie sive constitutive sunt infinite partes, ut lapides,
cementa et ligna et cetera que ad domus compositionem accedunt,
ita in epistola secundarie partes sunt infinite; quia largo
modo quelibet littera, sillaba vel dictio pars epistole dicetur,
et sic essent innumerabilis. Et quia salutatio ponitur et premittitur,
quamvis non sit pars epistole, videamus quid sit
salutatio, et unde dicatur.
V.
Diffinitio salutationis.
Salutatio est quidam titulus scribentium nomina manifestans,
quia cum dicitur «Petrus Martino salutem»; et dicitur

Torna all'inizio