Guido Faba: Dictamina rhetorica

96


tibi convenit statum tuum, ut possis vitam et honorem proprium
conservare. Nosti enim quantos et quales habeas inimicos,
qui pre omnibus huius mundi tuo desiderant sanguine
satiari pro redentione sanguinis parentum suorum, quem fudisti
enormiter super terris. Quapropter dilectionem tuam
deprecor et exoro, quatenus circa persone tue custodiam omnem
cautelam quam potes habere debeas diligenter, ita quod
te de die vel nocte offendere non valeant inimici.
XXVII.
Responsiva ad predictam.
Etsi nescirem aliter, ex eo manifesta possum colligere
veritate, quanta dilectione quantoque puro cordis affectu sim
vestre fraternitatis brachiis commendatus, qui vigili cura et
admonitione sollicita me sepius excitatis ne dormire debeam,
sed apertis oculis custodiam vitam meam. Noveritis itaque
quod, sicut requirit necessitas et vestra prudentia persuadet,
sic me diebus singulis custodiam diligenter, non confidens
multum de aliquo homine vel persona, quod inimici mei, volente
Domino, me non poterunt offendere prout optant.
XXVIII.
De amico ad amicum super continentia.
Amico suo domino P. mercatori Senensi pre cunctis mortalibus
diligendo, G. civis Venetus salutem et visione mutua
gratulari. Desiderio magno desideravit cor meum vestra continentia
recreari, cum vos, novit Dominus, diligam atque
vestra. Eapropter dilectionem vestram exoro, quatenus de statu
vestro velitis me reddere certiorem quam citius vobis apparebit
commoditas nuntiorum, scientes quod mihi per Dei gratiam
atque vestram cuncta sunt tam prospera quam iocunda.

Torna all'inizio