Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 790


et timor castus: sed actus timoris initialis est timere separationem, sicut et
casti; quamvis non ita perfecte. Sed in secundo actu differt castus timor et initialis:
quia initialis non solum imperat actum aliquem vel dimissionem propter
separationem, sed etiam propter poenam: quod non contingit in timore casto,
qui ad solam separationem oculum habet. Actus autem imperati per accidens
comparantur ad habitus imperantes; et ideo timor initialis et castus sunt idem
in substantia habitus, differunt tamen accidentaliter, ut ex dictis patet.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod initialis non includit servilem secundum
essentiam, sed inquantum concurrunt ad unum actum imperandum.
Ad secundum dicendum, quod dividuntur ex opposito ratione illius accidentis in
quo differunt, scilicet perfectionis et imperfectionis in actu elicito, et quantum
ad motivum in actu imperato, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod timor servilis differt in obiecto, et per consequens
in principali actu, a timore initiali, non autem initialis a casto; unde non est
similis ratio.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in istis timoribus est duplex actus, ut
dictum est. Si ergo loquamur de actu elicito, sic aliter dicendum est in timore
servili, et aliter in initiali et casto. Actus enim elicitus a timore initiali et casto
est timere separationem, ad quod duo requiruntur: unum ex parte subiecti, quod
imperfectionis est; scilicet possibilitas ad separationem, quia de impossibili non
est timor; aliud ex parte obiecti, scilicet amor eius a quo quis timet separari,
quia ab eo quod quis non amat, separari non curat; et hoc perfectionis est.
Augmentum ergo caritatis facit crescere actum timoris separationis quantum ad
hoc quod perfectionis est, sed facit decrescere quantum ad hoc quod imperfectionis
est. Et quia habitus ad hoc sunt ut imperfectionem a subiecto abiiciant,
ideo crescente caritate crescit habitus timoris casti et initialis. Actum autem
quem elicit habitus timoris, qui prius erat servilis, caritas similiter facit decrescere
quantum ad possibilitatem poenae; quia quanto caritas est maior, tanto est
maior remotio a poena. Sed non facit ipsum crescere quantum ad comparationem
ad obiectum: quia caritas non est amor directe illius boni cui contrariatur
illa poena. Nec iterum quantum ad hoc facit decrescere nisi secundum comparationem,
secundum quod caritate crescente semper exceditur magis et magis a
timoris casti actu.
Si autem loquamur de actu imperato istis duobus timoribus, sic nullo modo
actum timoris casti diminuit: et perfecta caritas quantum ad hoc eum foras mittit,
ut nunquam iam oculus habeatur ad poenam in agendis vel dimittendis.
Actum vero timoris initialis diminuit quantum ad hoc quod habet oculum ad
separationem.

Torna all'inizio