Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 368


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 28
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit de gratia secundum veritatem, hic excludit quosdam
errores circa gratiam; et dividitur in partes duas: in prima excludit errorem
Pelagii, qui gratiae derogabat; in secunda excludit errorem Ioviniani et
Manichaei, qui negabant liberum arbitrium, ibi: «Id ergo de gratia et libero
arbitrio indubitanter teneamus quod Hieronymus... docet». Prima dividitur in
duas: in prima narrat positiones Pelagii; in secunda inducit rationes ipsius,
ibi: «Quod vero dicunt, hominem sine gratia, per liberum arbitrium omnia
iussa implere, huiusmodi inductionibus muniunt». Ponuntur ergo quatuor rationes:
quarum prima est, quod sine gratia potest homo perfecte legem Dei implere
ex solo libero arbitrio, quamvis gratia ad hoc detur ut facilius homo impleat,
ad quod etiam nos Deus iuvat instruendo per suam legem; secunda positio consequens
ex prima est, quod non oportebat orare neque pro fidelibus neque pro
infidelibus, cum ex seipsis homines bene vel male operari habeant, et hoc ibi:
«Destruunt et orationes quas facit Ecclesia»; tertia est, quia dicunt, quod homo
ex propriis actibus gratiam Dei meretur, ibi: «Gratiam Dei, qua liberamur ab
impietate, dicentes secundum merita nostra dari»; quarta est, quia hominem
sine peccato originali nasci dicunt, et hoc ibi: «Parvulos etiam sine ullo peccati
originalis vinculo asserunt nasci».
«Quod vero dicunt sine gratia hominem per liberum arbitrium omnia iussa
implere, huiusmodi inductionibus muniunt». Hic ponitur confirmatio praedictarum
rationum; et dividitur in partes sex, secundum sex auctoritates Augustini
quae inducuntur, ex quibus error Pelagii confirmari videtur; secunda incipit
ibi: «Similiter etiam innitebatur Pelagius verbis Augustini»; tertia, ibi: «Alibi
etiam Augustinus dicit»; quarta, ibi: «Sic etiam intelligendum est quod in
eodem ait»; quinta, ibi: «In expositione quoque quarumdam propositionum
epistolae ad Romanos quaedam Augustinus inserit quae videntur huic doctrinae
gratiae adversari»; sexta, ibi: «Illud etiam diligenter est inspiciendum».

Torna all'inizio