etiam auctoritate omnium magistrorum tractancium de figuris. Item pro ratione quod de figuris possit et debeat esse scientia (segue il testo in margine, non ricuperabile perché asportato dalla rifilatura) apud artificem unumquemque quod facit ad finem sue artis; sed figura facit ad finem gramatici. Ergo de ea potest et debet esse scientia apud eum. Maior huius rationis apparet quoniam finis imponit necessitatem hiis que sunt ad finem. Minor declaratur quoniam figura facit ad expressionem conceptus. Expresio autem conceptus est finis gramatici. Quare et cetera.
Tunc ad rationes in oppositum. Ad primam quando dicebatur «de illo non est scientia quod non est ens » dico quod aliquid esse non ens potest intelligi duobus modis: uno modo simpliciter, id est quod penitus nichil sit in natura nec etiam in contemptione intelectus seu fantasmatis. Et isto modo de non ente non est scientia. Alio modo potest inteligi aliquid esse non ens secundum quod hoc est quod nichil sit naturale seu reale, tamen sit aliquid aprehensibile ab intelectu seu fantasmate; et isto modo de non ente potest esse scientia sicuri etiam potest esse scientia de malo. Non enim evitatur malum nisi cognitum vel volumus dicere quod figura non est malum. Et tu probas quia ipsa est vicium. Dico quod ipsa est vicium excusabile. Tale autem vicium comittatur bonum. Quare et cetera.
Ad aliam, quando dicebatur quod tunc sequeretur quod habitus et privatio essent simul, dico quod falsum est. Et tu probas quia figura est vicium cum ratione. Vicium autem est privatio rationis. Dico quod duplex est vicium, scilicet excusabile et inexcusabile. Vicium inexcusabile bene opponitur rationi tanquam privatio et de tali non est figura. Vicium excusabile non opponitur rationi nec est eius privatio et de tali est figura. Propter quod ratio non concludit.
Ad terciam rationem quando dicebatur quod omnis scientia debet esse de bono et difficili concedatur. Ad minorem per interemptionem; et tu probas quia ipsa est de vicio. Vicium autem non est bonum. Sicut supra dixi est vicium excusabile et inexcusabile. (f. 39r) Vicium autem inexcusabile non est bonum. Excusabile vero vitium comittatur bonum. Quare et cetera.
Ad ultimam rationem quando dicebatur quod possumus facere meliori via non debemus facere per peiorem concedatur, dum modo per utramque pariter exprimere valeamus conceptum mentis; sed conceptum (contemptum, ms.) mentis non po<s>sumus exprimere interdum sine figura, ut puta faciendo constructionem propriam; propter quod non opportet facere figuram. Et sic figura uti possumus et debemus.
Circa quintum et ultimum est sciendum quod figura constructionis quam principaliter intendimus potest tripliciter diffiniri: uno modo ex
|
|