Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 24


consacrationis munus. Alias faciat dictator secundum consuetudinem.
Ravennas archiepiscopus sic salutat bononiensem episcopum:
" G(erardus) dei gratia ravennas archiepiscopus
venerabili fratri B. bononiensi episcopo salutem et benedictionem ",
vel " salutem in vero salutari ", et poteris uti omnibus
supradictis salutationibus si volueris. Preterea licet papa, patriarche
et archiepiscopi qui non solum episcopos appellant
" venerabiles fratres " sed etiam multos ecclesiarum prelatos
" fratres " vel " filios " indifferenter appellant non adhibentes
ibi aliquam discretionem et quandoque contingit propter
imperitiam dictatorum. Quare non possent omnes christianos
appellare " fratres " rationem non video, quoniam apostolus
quando epistolas mittebat ad romanos si non ad hephesios
vel ad corinthios, omnes qui erant in ecclesia indifferenter
" fratres " appellabat. Et quandoque dicebat, sed raro, in
variatione " filioli " vel " filii ". Quicquid tamen fuerit semper
dico esse consuetudinem imitandam si non fuerit contra fidem
vel anime salutem. Sunt autem quidam archiepiscopi qui suis
episcopis dicunt " dei gratia " in salutatione et quidam non;
dictator vero semper consuetudinem imitetur. Sed de frequentiori
consuetudine patriarche, archiepiscopi non debent
suis episcopis scribere " dei gratia " quia iam videretur quod
facerent sibi eos equales. Preterea patriarche, archiepiscopi

Torna all'inizio