nomine appellata est, usque ad fretum Siculum per ora maris Tyrreni, sicut et duae
superiores, dextrum Italiae cornu tenens pertingit; in qua Pestus et Lainus, Cassianum
et Consentia Regiumque sunt positae civitates.
18. Nona denique provincia in Appenninis Alpibus conputatur, quae inde
originem capiunt, ubi Cottiarum Alpes finiuntur. Hae Appenninae Alpes per mediam
Italiam pergentes, Tusciam ab Emilia Umbriamque a Flamminia dividunt. In qua
sunt civitates Ferronianus et Montembellium, Bobium et Urbinum, necnon et oppidum
quod Verona appellatur. Alpes autem Appenninae dictae sunt a Punicis, hoc est
Annibale et eius exercitu, qui per easdem Romam tendentes transitum habuerunt.
Sunt qui Alpes Cottias et Appenninas unam dicant esse provinciam; sed hos Victoris
reuimcit historia, quae Alpes Cottias per se provinciam appellat. Decima porro
Emilia a Liguria incipiens, inter Appenninas Alpes et Padi fluenta versus Ravennam
pergit. Haec locupletibus urbibus decoratur, Placentia scilicet et Parma, Regio et
Bononia Corneliique foro, cuius castrum Imolas appellatur. Extiterunt quoque qui
Emiliam et Valeriam Nursiamque unam provinciam dicerent. Sed horum sententia
stare non potest, quia inter Emiliam et Valeriam Nursiamque Tuscia et Umbria sunt
constitutae.
19. Dehinc undecima provinciarum est Flamminia, quae inter Appenninas Alpes
et mare est Hadriaticum posita. In qua nobilissima urbium Ravenna et quinque aliae
civitates consistunt, quae Greco vocabulo Pentapolim appellantur. Constat autem,
Aureliam Emiliamque et Flamminiam a constratis viis, quae ab urbe Roma veniunt,
|
|