Ad quintum dicendum, quod inter peccata actualia minimum de ratione peccati
habet primus motus, et ita etiam minimum habet de ratione voluntarii, hoc tantum
scilicet quod voluntas praeveniendo eum impedire potest in particulari; quamvis
non possit omnes universaliter impedire, ita quod nullus surgat: et sic aliquo
modo est in potestate voluntatis. Dicitur autem esse contra voluntatem, quia in
contrarium eius est naturalis inclinatio voluntatis, de qua supra dictum est.
Ad sextum dicendum, quod peccatum originale, per se loquendo, est peccatum
naturae, et non personae, nisi mediante natura: et ideo est voluntarium voluntate
naturae, non tamen voluntate personae cuiuslibet in qua invenitur, sed
Adae tantum, qui naturam infecit.
ARTICULUS 2
Utrum omne peccatum sit in voluntate
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omne peccatum sit in voluntate. Peccatum enim et virtus
sunt in eodem subiecto. Sed virtus est in ratione, ut in 1 Ethic.
dicitur. Cum igitur voluntas sit alia potentia a ratione, videtur quod peccatum
non sit in voluntate.
2. Praeterea, quod est susceptivum dignioris, potest esse susceptivum indignioris.
Sed concupiscibilis est susceptiva virtutis, quia temperantia est in concupiscibili.
Ergo et concupiscibilis non impeditur propter suam imperfectionem quin
in ea peccatum esse possit.
3. Praeterea, in illa potentia est peccatum in cuius actu deformitas peccati consistit.
Sed haec non solum est in actu voluntatis, sed etiam in actibus aliarum
potentiarum, ut supra dictum est. Ergo non in sola voluntate peccatum est.
4. Praeterea, obiectum voluntatis est bonum simpliciter; sed obiectum concupiscibilis
est bonum secundum sensum. Sed magis peccatur per conversionem ad
delectabilia sensus quam per conversionem ad bonum simpliciter. Ergo peccatum
magis est in concupiscibili quam in voluntate.
5. Praeterea, Sapient. 11, 17: «Per quae quis peccat, per haec et torquetur».
Sed homo totus punitur. Ergo non solum in voluntate peccatum eius consistit.
SED CONTRA est quod in littera dicitur: «Nusquam nisi in voluntate peccatum
est».
Praeterea, sicut se habet falsa opinio ad intellectum, ita prava actio ad voluntatem.
Sed falsa opinio non est nisi in intellectu. Ergo peccatum non est nisi in
voluntate.
|
|