Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 320


Praeterea, quod attribuitur Filio et non Patri, convenit ei secundum id in quo a
Patre distinguitur. Sed unio passive accepta convenit Filio, et non Patri. Ergo
convenit ei secundum id in quo a Patre distinguitur. Sed hoc est in persona.
Ergo unio facta est in persona.
Praeterea, ad hoc quod fiat redemptio humani generis, oportet quod sit agens
satisfactionem unus Deus qui potest, et homo qui debet, ut patet ex dictis in
1 dist., quaest. 1, art. 2. Sed nullo modo duae personae possunt esse unum
agens. Ergo si sunt duae personae, nondum facta est satisfactio; et ita adhuc
sumus in servitute peccati, quod est contra sacram Scripturam novi Testamenti.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Nestorius, qui ponit duas in Christo personas, ex
hoc deceptus fuit, ut dicit Boetius, quia credidit idem esse
personam et naturam; unde credidit, cum sint duae naturae in Christo, quod
sint duae personae: et ex eodem fonte processit error Eutychetis, qui cum audivit
unam personam in Christo, aestimavit unam naturam: et ex eodem fonte
contra Trinitatem processit error Arii et Sabellii.
Sciendum est ergo, quod in quibusdam differunt natura et persona secundum
rem, in quibusdam vero secundum rationem tantum. Natura enim, secundum
quod hic loquimur, est quidditas rei quam signat sua definitio; persona autem
est hoc aliquid quod subsistit in natura illa. In simplicibus autem quae carent
materia, ut dicit Avicenna, ipsum simplex est sua quidditas; quidditas vero
compositi non est ipsum compositum: humanitas enim non est homo. Cuius
ratio est, quia in significatione humanitatis, sive quidditatis, sive naturae, continentur
tantum essentialia principia hominis, secundum quod homo est; non
autem ea quae pertinent ad determinationem materiae, per quam natura individuatur,
quae tantum continentur in significatione Socratis, quia per ea Socrates
est hic, et divisus ab aliis: et ideo, quia humanitas non includit in sua significatione
totum quod est in re subsistente in natura, cum sit quasi pars, non praedicatur:
et quia non subsistit nisi quod est compositum, et pars habetur a suo
toto, ideo anima non subsistit, sed Socrates, et ipse est habens humanitatem.
Homo autem significat utrumque, et essentialia, et individuantia, sed diversimode:
quia significat essentialia determinate, individuantia vero indeterminate
haec vel illa: et ideo homo, cum sit totum, potest praedicari de Socrate, et dicitur
habens humanitatem; sed quia esse indistinctum est incompletum, quasi ens
in potentia, ideo homo non subsistit, sed hic homo, cui convenit ratio personae.
Est ergo ratio personae quod sit subsistens distinctum et omnia comprehendens
quae in re sunt; natura autem essentialia tantum comprehendit. In simplicibus
autem non differt re natura et persona: quia natura non recipitur in aliqua

Torna all'inizio