Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 84


… dilecte … dilectus salutem et sincerissimam caritatem, per
Stephanum.
Speciosissimas litteras, quas rethoricus ordinavit orator, ex parte tua
noviter mihi missas iocundissimo corde recepi, velut a supercelestibus
destinatas. Sed o utinam illa preclara virtutum cohors, quas mihi series
ipsarum attribuit, vendicaret in me veraciter sibi locum, et, cum hominem
peccatorem me noverim, non efferor in attributione virtutum tam insignium
nec exaltor.


... officiali suo Stephanus salutem et illam commisse villicationi curam
apponere, quod orrea victualibus repleantur, torcularia vino redundent et
oleo non modico vasa restagnent.


Recipe tamen substantiam Stephaninam, ne longi temporis victum brevis
hora consumet. Ego enim ex verbis tuis laude plenis non efferor, sed
Catonis rethoris cum effecto simplicitatis inherens, plus aliis de me quam
egomet mihi credere nolo, et presertim cum intendam vagationibus
omnino metam imponere et domestica statione gaudere.

Torna all'inizio