Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 103


hereticus iste: Non dixit 'deus erat ipse', sed 'deus erat cum eo'.
Si deus, ait, ipse fuisset, nequaquam tantus apostolus diceret 'deus
erat cum illo', sed 'deus erat ipse'. Et quia Paulus scribit corintheis:
Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi, et hic, inquit,
non dixit 'deus erat Christus' sed 'deus erat in Christo'. Huius dicti
qualitas cuius sit praestigiosae uesaniae obuoluta stupore, prudenti
non celatur lectori. Quasi alius sit deus in Christo et alius sit homo
Christus, conuincitur ex eo quod protulit intimasse, cum ipse unus
idemque sit Christus deus et homo, licet sit aliud et aliud, diuinum
scilicet et humanum, per quod deus et homo: unus tamen Iesus
Christus deus homo. Hereticus nempe iste non secundum gratiam
spiritus sancti, per quam locuti sunt apostoli, sensui apostolico
suum subdedit sensum, sed secundum propriam prauitatem suo
perfido sensu sanctum molitus est corrumpere apostolicum sensum.
Nam cum sit fides ex eo quod est 'fit', hoc est ut efficiatur
quod creditur, ne sit fides mortua sine capionis effectu, iste quidem
uerbotenus tantummodo nudum putat fidei professionis sufficere
praerogatiuum. Cum enim loquitur mendatium, de propriis loquitur, n
on adtendens quantum differentius aliter sit deum in electis
suis per donum gratiae habitare, a quibus et cum uoluerit alta
dispensatione aliquando recedit - licet non sit ei quandoque abesse,
qui ubique per potentiam diuinitatis semper adest - et aliter in
Christo Iesu essentialiter habitare, a quo numquam, quia unus est
deus et homo, recedit. In illis quasi in puris hominibus post gratiam
adoptionis, in illo autem ab ipso mysterio conceptionis una persona
in una persona inseparabiliter unito sibimet habitat homine. In eo
uidelicet homine qui numquam non fuit deus, numquam coepit
sic esse homo, ut non fuerit semper deus et homo. Semper ex quo
coepit esse homo, permanet sempiternus deus.
III 19 (III 19) Porro cum dicitur: Deus erat cum ipso et Deus
erat in Christo,
naturarum profecto per id diuersitas distinguitur,
non unius dei indiuisibile rescinditur nomen. Quid tibi uidetur, o

Torna all'inizio