inuasor ille contra interdictum nostrum praedicto fratri sua
restituere contempserit, confestim in eum uelut in rebellem et
inuasorem ex auctoritate apostolica sententiam excommunicationis
intendite. Quidquid autem agitis uel quidquid uobis contigerit
litteris semper mandare et frequenter ad nos mittere procurate.
Omnipotens et misericors Deus, a quo bona cuncta procedunt,
meritis beatae Dei genitricis Mariae dominae nostrae et beatorum
apostolorum suorum Petri et Pauli, ab omni malo uos defendere
et in omnem ueritatem inducere dignetur, quatinus quidquid
agitis secundum timorem Dei et utilitatem sanctae ecclesiae
feliciter peragatis.
Inter omnia studiosissime Wormacensis episcopi mementote
qui, cum esset diu ab ecclesia sua expulsus et ob id Romam
ueniret ut auxilium apostolicae sedis adquireret, non solum nichil
sibi profuit sed modo etiam peius incurrit. Interim uos salutamus
et rogamus ut sitis memores nostri memoris uestri apud Deum.
|
|